- CAPENA
- I.CAPENAprota urbis Rcmae, Porta di S. Sebastano. Ovid. l. 6. Fast. v. 192.Appositum dextrae porta Capena viae.Dicta est et Fontinalis, a multitudine fontium. Iuvenal. Sat. 3. v. 11.Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.Ibi Capenas fluviolus. Sil. l. 13. v. 85.Et sacer humectat fluvialia rura Capenas.Dicta etiam est Triumphalis, quod triumphantes per eam in urbem invehi solebant. Prima fuit urbis regio, in cuius vicinia Camenatum vicus. Iuvenalis vetus Scholiastes, ad v. 11. Sat. 3. Stetit, inquit, aspectans rhedam, ubi solent Proconsules iurare, in via Appia, ad portam Capenam, i. e. ad Cumenas, lege Camenas. Nomen portae a Capenis. Servius ad Aeneid. l. 7. v. 697.Et cimini cum monte lacum lucosque Capenos.Et quia aquae ductus hîc celebris fuit, inde Capena madida dicitut Poetae: quia supra eam ductus fuit, quem postea appellârunt arcum stillantem, Vetus Scholiastes Iuvenal. locô modô citatô. Unde Martialis, l. 3. Epigr. 47. v. 1.Capena grandi porta quâ pluit guttâ.II.CAPENAquae Capinna Steph. Canapina vulgo, oppid. Hetruriae, nunc castrum status Ronciglionis, in ditione Pontisic. 7. milliat. circiter a Viterbio et Capraria, Baudrando. Hine Capenates Italiae populi Clusinis vicini. Plin. l. 3. c. 5. Capenus, nomen gentile, Virg. l. 7. Aen. v. 697.Et Cimiut cum monte lacum, lucosque Capoenos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.